monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20 > 10 > sectio 26 > sectio 43 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 72 > sectio 31 > sectio 54 > sectio 9 > 117 > . . . > Sapientia, 11 > 1 > 3 > sectio 47 > 19 > 64 > bnf7296.51 > sectio 40 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 6. <<<     >>> 8.

7.

1 Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est (Exod. IV, 20).
2 Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
3 Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes.
4 In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens (Esai. XXV, 8).
5 In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostulus ait: Devorata est mors in victoria sua.
6 Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55) ?